TENEDOS

TENEDOS
TENEDOS
quae Tenedo Sophiano, insul. maris Aegaei, sive Hellesponti parva, amoena, contra Sigeum, Troadis promuntor. inde 12. mill. pass. (sed teste Strabone 40. stad. ad 80. patens) in Occasum et Circium distans, Apollim, qui ibi praecipue colebatur, sacra, prius Calydne, testibus Pausaniâ ac Diodorô. Sic. Phonice et Lyrnessus etiam, uti Plin. auctor est, l. 5. c. 13. Insul. haec ante bellum Troianum florentissima fuit, in qua Graeci supremas illas, quibus Troia periit, insidias struentes, sese occultârunt. Virg. Aen. l. 2. v. 21.
Est in conspectu Tenedos, notissima famâ
Insula, dives opum, Priami dum regna manerent.
Dionys. v. 537.
Λέσβου τ᾿ ἐνρυχόροοι, καὶ ἱμερτῆς Τενέδοιο.
Scribit Plinius, loc. cit. in hac insula esse fontem, qui solstitii aestivi tempore, a tertia diei hora, ad sextam usque, tantâ aquâ scaturiebat, ut omnia vicina loca inundaret, reliquô autem tempore exsiccabatur. Strabo templum Neptuni, extra civitatis mutos fuisse tradit. Vulgo dici putatur quasi Τένου ἕδος, a Tene quodam, quem Cycnus pater a noverca concitatus cum arca inclusum in mate proiecisset, is ad insul. Leucophryn eiectus est, et ab incolis Rex creatus, et post obitum pro Deo cultus. Atque ita factum, ut insul. pro Leucophry Tenedos appellaretur. Ita referunt Aristot. et Heraclides in politiis. Strabo, l. 5. Pausan. in Phocicis. Plut. in Hellenicis, Conon apud Photium, Serv. in Aen. l. 7. Eustath. in Il. α. Isacius in Lycophronem, Suidas in Τενέδιος ἄνθρωπος, Stephanus, Phavorinus, aliique. Tenem vero hunc a Tenediis relatum fuisse in Deos, docent haec Ciceronis in Verrem 1. Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus Deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedos nominatur. Tamen hanc fabulam non esse ex ultima vetustatis memoria repetitam, ex eo colligere est (inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 9.) quod de Tene nil quicquam habetur apud poetas vetustiores. Sed nec in Apollodoro, Hygino, Palaephato, et Mythologorum aliis. Nec a Tene fieret Tenedos, sed Τένου ἕδος, ut Κριοῦ μέτωπον, neque enim fert Graecae linguae genius, ut aliter coalescant substantiva cum adiectivis. Denique Τένεδος vel Τενούεδος neutrum esset, non femininum. Sed fingenda fuit haec fabula, quia pudebat Tenedios nescire suas origines, et rationem nominis sui. At Phoenices si consuluissent, insulam suam didicissent Tenedum dici quasi insulam tin-edom, i. e. luti rubri, cuius plurimus in figulinis usus. Et in Tenedo celebres fuêre figulinae. Unde Tenddia vasa, magno in pretio apud veteres, quod Plut. in l. de vitandâ censura, et ex eo Aristoph. in Nub. Act. 4. Scen. 3. his verbis docent: Τηὸ δὲ τράπεζαν ἡ καλὴ Α᾿υλίς, ἢ Τένεδος ἀντικοσμήσει τοῖς κεραμεοῖς καθαρωτέροις οὖσι τῶ ἀργυρῶν. Bochart. Tenedius tibicen, de falso dicitur, apud Steph. Securis Tenedia pro expedita et severa iustitiâ. Tenes enim (de quo supra) legem tulit, atque induxit morem, ut a tergo Iudicis astaret quispiam securim tenens, videl. in hoc paratus, ut qui perperam quid in iudicio dixisset, mendacium, opinor, aut falsum testimonium, eum protenus securi feriret. Nic. Lloyd. Baudrando haec insul. 5. mill. pass. abest, a Sigaeo promontor. 25. a Lesbo, 65. a Mitylene Urbe in Boream versus Thracicam Chersonesum 15. Haud pridem capta et munita a Venetis, sed recepta a Turcis. Ei ad Austrum adiacent Calydnae Insul. duae, hodie Maure, Nigro, melle fecundae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Tenedos — • A titular see, suffragan of Rhodes in the Cyclades Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Tenedos     Tenedos     † …   Catholic encyclopedia

  • Tenedos — Ténédos Ténédos …   Wikipédia en Français

  • Ténédos — Forteresse vénitienne …   Wikipédia en Français

  • Tenedos — ist der griechische Name der türkischen Insel Bozcaada, eine Gattung der Webspinnen, siehe Tenedos (Spinne). Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriffe …   Deutsch Wikipedia

  • Tenĕdos — Tenĕdos, 1) Insel im Ägäischen Meer, zum türkischen Ejalet Dschesair gehörig, an der Küste von Troas gelegen, bes. berühmt durch Wein, Töpferwaaren u. durchstrenge Gesetze hinsichtlich des Ehebruches, dessen Überwiesene wurden mit dem Beile… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tenĕdos — Tenĕdos, griech. Insel im Ägäischen Meer (s. Karte »Griechenland«), an der Küste der Landschaft Troas, war berühmt im Altertum wegen der Rolle, die sie im Trojanischen Kriege spielte. Sie stand unter der Herrschaft erst der Perser, dann der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tenedos — Tenĕdos, türk. Bogdscha Adassi, Insel im Ägäischen Meer, an der Küste von Troas, südl. vom Eingang in die Dardanellenstraße, türk. Wilajet Dschesairi Bahri Sefid, 42 qkm, 4140 E.; Hauptstadt T., Handel. Hier Seekrieg der Griechen über die Türken… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tenedos — Tenedos, türk. Bogdscha Adassi, 2 etc. St. lange, 1 St. breite Insel, wenige Meilen vor dem Eingang der Dardanellenstraße gelegen, deßwegen von jeher ein wichtiger Punkt, ist gebirgig, aber fruchtbar an Muskatwein u. Südfrüchten, hat 7000 E.,… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tenedos — [ten′ə däs΄] ancient name for BOZCAADA …   English World dictionary

  • Tenedos — For the ant spider genus, see Tenedos (genus). For the 19th century fort in Zululand, see Fort Tenedos Infobox Settlement settlement type = Town subdivision type = Country subdivision name = TUR timezone=EET utc offset=+2 timezone DST=EEST utc… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”